[15] “Ascendentibus nōbīs et nāvigantibus, nebulae cooperuērunt nōs undique, in tantum ut vix potuissēmus puppim aut prōram nāviculae vidēre. [16] Trānsāctō vērō spatiō quasi ūnīus hōrae, circumfulsit nōs lūx ingēns, et appāruit terra spatiōsa et herbōsa pomiferōsaque valdē. [17] Cum stetisset nāvis ad terram, ascendimus nōs et coepimus circuīre et perambulāre per quīndecim diēs illam īnsulam, et nōn potuimus fīnem ipsīus invenīre.
[18] “Nihil herbae vīdimus sine flōre et arborum sine frūctū; lapidēs enim ipsīus omnēs pretiōsī generis sunt. [19] Porrō quīntodecimō diē invēnimus fluvium vergentem ab orientālī parte ad occāsum; cumque cōnsīderāssēmus haec omnia, dubium nōbīs erat quid agere dēbuissēmus. Placuit nōbīs trānsīre flūmen, sed expectāvimus Deī cōnsilium.