6.17

(1) Annō urbis conditae sexcentēsimō nōnāgēsimō tertiō C. Iūlius Caesar, quī posteā imperāvit, cum L. Bibulō cōnsul est factus; dēcrēta est eī Gallia et Īllyricum cum legiōnibus decem.

(2) Is prīmus vīcit Helvētiōs, quī nunc Sēquanī appellantur, deinde vincendō per bella gravissima ūsque ad Ōceanum Britannicum prōcessit.

6.10

Alter autem Lūcullus, quī Macedoniam administrābat, Bessīs prīmus Rōmānōrum intulit bellum atque eōs ingentī proeliō in Haemō monte superāvit. Oppidum Uscudamam, quod Bessī habitābant, eōdem diē, quō adgressus est, vīcit, Cabylēn cēpit, ūsque ad Dānuvium penetrāvit. Inde multās suprā Pontum positās cīvitātēs adgressus est. Illīc Appolloniam ēvertit, Callatim, Parthenopolim, Tomōs, Histrum, Burziaonem cēpit bellōque cōnfectō Rōmam rediit. Ambō tamen triumphāvērunt, Lūcullus, quī contrā Mithridātēn pūgnāverat, māiore glōriā, cum tantōrum rēgnōrum victor redīsset.

6.9

(1) Ergō Lūcullus repetēns hostem fugātum etiam rēgnum Tigrānis, quī Armenīīs imperābat, ingressus est. Tigrānocertam, cīvitātem Arzanēnae, nōbilissimam rēgnī Armeniacī, cēpit, ipsum rēgem cum septem mīlibus quīngentīs clībanāriīs et centum mīlibus sagittāriōrum et armātōrum venientem decem et octō mīlia mīlitum habēns ita vīcit, ut māgnam partem Armeniōrum dēlēverit. Inde Nisibīn profectus eam quoque cīvitātem cum rēgis frātre cēpit.

6.6

(1) Annō urbis conditae sexcentēsimō septuāgēsimō sextō, L. Liciniō Lūcullō et M. Aurēliō Cottā cōnsulibus, mortuus est Nīcomēdēs, rēx Bīthȳniae; et per testāmentum populum Rōmānum fēcit hērēdem.

(2) Mithridātēs pāce ruptā Bīthȳniam et Asiam rūrsus voluit invādere. Adversus eum ambō cōnsulēs missī variam habuēre fortūnam. Cotta apud Chalcēdōnam victus ab eō aciē etiam intrā oppidum coāctus est et obsessus.

6.5

(1) Īsdem temporibus cōnsul M. Aemilius Lepidus Catulī collēga bellum cīvīle voluit commovēre; intrā ūnam tamen aestātem mōtus eius oppressus est.

(2) Ita ūnō tempore multī simul triumphī fuērunt: Metellī ex Hispāniā, Pompeiī secundus ex Hispāniā, Cūriōnis ex Macedoniā, Servīlīī ex Isauriā.

5.7

(1) Interim eō tempore Sulla etiam Dardanōs, Scordiscōs, Dalmatās et Maedōs partim vīcit, aliōs in fidem accēpit.

(2) Sed cum lēgātī ā rēge Mithridātē, quī pācem petēbant, vēnissent, nōn aliter sē datūrum Sulla esse respondit, nisi rēx relīctīs hīs, quae occupāverat, ad regnum suum redīsset. Posteā tamen ad colloquium ambo vēnērunt. Pāx inter eōs ōrdināta est, ut Sulla ad bellum cīvīle festīnāns ā tergō perīculum nōn habēret.

5.6

(1) Intereā etiam Athēnae cīvitās Achaiae, ab Aristōne Athēniēnsī Mithridātī trādita est. Mīserat enim iam ad Achaiam Mithridātēs Archelāum ducem suum cum centum et vīgintī mīlibus equitum ac peditum, per quem etiam reliqua Graecia occupāta est. Sulla Archelāum apud Pīraeum nōn longē ab Athēnīs obsēdit, ipsās Athēnās cēpit.

5.3

(1) Sex. Iūliō Caesare et L. Mārciō Philippō cōnsulibus sexcentēsimō quīnquāgēsimō nōnō annō ab urbe conditā, cum prope alia omnia bella cessārent, in Ītaliā gravissimum bellum Pīcentēs, Marsī Pelīgnīque mōvērunt. Quī, cum annīs numerōsīs iam populō Rōmānō obedīrent, tum lībertātem sibi aequam adserere coepērunt. Perniciōsum admodum hoc bellum fuit.

(2) P. Rutilius cōnsul in eō occīsus est, Caepiō nōbilis iuvenis, Porcius Catō, alius cōnsul. Ducēs autem adversus Rōmānōs Pīcentibus et Marsīs fuērunt T. Vettius, Hierius Asinius, T. Hērennius, A. Cluentius.

5.2

(1) Intereā Cimbrī et Teutonēs, quōrum cōpia adhūc īnfīnīta erat, ad Ītaliam trānsiērunt. Iterum ā C. Mariō et Q. Catulō contrā eōs dīmicātum est, sed ā Catulī parte fēlīcius.

(2) Nam proeliō, quod simul ambō gessērunt, CXL mīlia aut in pūgnā aut in fugā caesa sunt, LX mīlia capta. Rōmānī mīlitēs ex utrōque exercitū trecentī periērunt. Tria et trīgintā Cimbrīs sīgna sublāta sunt; ex hīs exercitus Marīī duo reportāvit, Catulī exercitus XXXI. Is bellī fīnis fuit; triumphus utrīque dēcrētus est.

4.20

(1) Mōtum interim in Asiā bellum est ab Aristonīcō Eumenis fīliō quī ēx concubīnā susceptus fuerat. Hic Eumenēs frāter Attalī fuerat. Adversus eum missus P. Licinius Crassus īnfīnīta rēgum habuit auxilia. Nam et Bīthȳniae rēx Nīcomēdēs Rōmānōs iūvit et Mithridātēs Ponticus, cum quō bellum posteā gravissimum fuit, et Ariarātus Cappadox et Pylaemēnēs Paphlagōn. Victus est tamen Crassus et in proeliō interfectus est. Caput ipsīus Aristonīcō oblatum est, corpus Smyrnae sepultum.