Selection 13 (2.36-38)

[2.36.1] Quid enim intellegis fātum? exīstimō necessitātem rērum omnium āctiōnumque quam nūlla vīs rumpat. hanc sī sacrificiīs aut capite niveae agnae exōrārī iūdicās, dīvīna nōn nōstī. sapientis quoque virī sententiam negātis posse mūtārī; quantō magis deī, cum sapiēns quid sit optimum in praesentia sciat, illīus dīvīnitātis omne praesēns sit!

Selection 12 (1.17.1-10)

[1.17.1] Dērīdeantur nunc philosophī quod dē speculī nātūrā disserant, quod inquīrant quid ita faciēs nostra nōbīs et quidem in nōs obversa reddātur, quid sibi rērum nātūra voluerit quae, cum vēra corpora ēdidisset, etiam simulācra eōrum aspicī voluit, [1.17.2] quōrsus pertinuerit hanc comparāre māteriam excipiendārum imāginum potentem; nōn in hoc scīlicet ut ad speculum barbam vellerēmus aut ut faciem virī polīrēmus (in nūllā rē illa luxuriae negōtium gessit). 

6.25

Inde Caesar bellīs cīvīlibus tōtō orbe conpositīs Rōmam rediit. Agere īnsolentius coepit et contrā cōnsuētūdinem Rōmānae lībertātis. Cum ergō et honōrēs ex suā voluntāte praestāret, quī ā populō anteā dēferēbantur, nec senātuī ad sē venientī adsurgeret aliaque rēgia et paene tyrannica faceret, coniūrātum est in eum ā sexāgintā vel amplius senātōribus equitibusque Rōmānīs. Praecipuī fuērunt inter coniūrātōs duo Brūtī ex eō genere Brūtī, quī prīmus Rōmae consul fuerat et rēgēs expulerat, et C. Cassius et Servīlius Casca.

6.22

(1) Mox Caesar Alexandrīam vēnit. Ipsī quoque Ptolemaeus parāre voluit īnsidiās, quā causā bellum rēgī inlātum est. Victus in Nīlō periit inventumque est corpus eius cum lōrīcā aureā.

(2) Caesar Alexandrīā potītus regnum Cleopatrae dedit, Ptolemaeī sorōrī, cum quā consuetudinem stuprī habuerat. Rediēns inde Caesar Pharnacēn, Mithridātis Māgnī fīlium, quī Pompēiō in auxiliō apud Thessaliam fuerat, rebellantem in Pontō et multās populī Rōmānī prōvinciās occupantem vīcit aciē, posteā ad mortem coēgit.

6.20

(1) Caesar vacuam urbem ingressus dictātōrem sē fēcit, inde Hispāniās petiit. Ibi Pompeiī exercitūs validissimōs et fortissimōs cum tribus ducibus, L. Āfraniō, M. Petreiō, M. Varrōne, superāvit.

(2) Inde regressus in Graeciam trānsiit, adversum Pompēium dīmicāvit. Prīmō proeliō victus est et fugātus, ēvāsit tamen, quia nocte interveniente Pompēius sequī nōluit, dīxitque Caesar nec Pompēium scīre vincere et illō tantum diē sē potuisse superārī.