Selection 14 (2.59)

[2.59.1] Intellegō quid dūdum dēsīderēs, quid efflāgitēs: ‘mālō’ inquis ‘fulmina nōn timēre quam nōsse. itaque aliōs docē quemadmodum fīant; ego mihi metum illōrum excutī vōlō, nōn nātūram indicārī.’ [2.59.2] sequor quō vocās; omnibus enim rēbus omnibusque sermōnibus aliquid salūtāre miscendum est. cum īmus per occulta nātūrae, cum dīvīna tractāvimus, vindicandus est ā malīs suīs animus ac subinde firmandus, quod etiam ērudītīs et hoc ūnum agentibus necessārium est, nōn ut effugiāmus ictūs rērum (undique enim in nōs tēla iaciuntur), sed ut fortiter cōnstanterque patiāmur.

Selection 13 (2.36-38)

[2.36.1] Quid enim intellegis fātum? exīstimō necessitātem rērum omnium āctiōnumque quam nūlla vīs rumpat. hanc sī sacrificiīs aut capite niveae agnae exōrārī iūdicās, dīvīna nōn nōstī. sapientis quoque virī sententiam negātis posse mūtārī; quantō magis deī, cum sapiēns quid sit optimum in praesentia sciat, illīus dīvīnitātis omne praesēns sit!