5.3
(1) Sex. Iūliō Caesare et L. Mārciō Philippō cōnsulibus sexcentēsimō quīnquāgēsimō nōnō annō ab urbe conditā, cum prope alia omnia bella cessārent, in Ītaliā gravissimum bellum Pīcentēs, Marsī Pelīgnīque mōvērunt. Quī, cum annīs numerōsīs iam populō Rōmānō obedīrent, tum lībertātem sibi aequam adserere coepērunt. Perniciōsum admodum hoc bellum fuit.
(2) P. Rutilius cōnsul in eō occīsus est, Caepiō nōbilis iuvenis, Porcius Catō, alius cōnsul. Ducēs autem adversus Rōmānōs Pīcentibus et Marsīs fuērunt T. Vettius, Hierius Asinius, T. Hērennius, A. Cluentius.