[20.1] Haec prīmō statim annō comprimendō ēgregiam fāmam pācī circumdedit, quae vel incūriā vel intolerantiā priōrum haud minus quam bellum timēbātur. [20.2] Sed ubi aestās advēnit, contractō exercitū multus in agmine, laudāre modestiam, disiectōs coercēre; loca castrīs ipse capere, aestuāria ac silvās ipse praetemptāre; et nihil interim apud hostēs quiētum patī, quō minus subitīs excursibus populārētur; atque ubi satis terruerat, parcendō rūrsus irrītāmenta pācis ostentāre. [20.3] Quibus rēbus multae cīvitātēs, quae in illum diem ex aequō ēgerant, datīs obsidibus īram posuēre et praesidiīs castellīsque circumdatae, et tantā ratiōne cūrāque ut <haec, ut> nūlla ante Britanniae nova pars, inlacessīta trānsierit.
notes
vocabulary
media
Text Read Aloud