Bohemond's March to Constantinople
[1.4.2] Mox Sānctō commōtus Spīritū, iussit pretiōsissimum pallium, quod apud sē habēbat, incīdī, tōtumque statim in crucēs expendit. Coepit tunc ad eum vehementer concurrere maxima pars mīlitum quī erant in obsidiōne illā, adeō ut Rogerius comes paene sōlus remānserit, reversusque Siciliam dolēbat et maerēbat quandōque gentem āmittere suam. Dēnique, reversus iterum in terram suam, dominus Boamundus dīligenter honestāvit sēsē ad incipiendum Sānctī Sepulchrī iter. Tandem trānsfretāvit mare cum suō exercitū, et cum eō Tancredus Marchīsī fīlius, et Richardus prīnceps, ac Rainulfus frāter eius, et Robertus dē Ānsā, et Hermannus dē Cannī, et Robertus dē Surdā Valle, et Robertus fīlius Tostānī, et Hunfredus fīlius Radulfī, et Ricardus fīlius comitis Rainulfī, et comes dē Russignōlō cum frātribus suīs, et Boellō Carnotēnsis, et Alberedus dē Cagnānō, et Hunfredus dē Monte Scabiōsō.
notes
vocabulary
pallium –iī, n.: cloak
incīdō (3): to cut into pieces (OLD 4d)
maereō maerēre: to be sad, grieve (ML with an infin.)
quandōque: inasmuch as (CL), since (ML)
honestō (1): grace, adorn (CL); equip (ML)