Digression: a description of Antioch
[10.32.1] Status Urbis. Haec urbs Antiochia scīlicet valdē est pulchra et honōrābilis, quia īnfrā mūrōs ēius sunt quattuor montaneae maximae et nimis altae. In altiōrī quoque est castellum aedificātum mīrābile, et nimis forte. Dē deorsum est cīvitās honōrābilis et conveniēns, omnibusque ōrnāta honōribus, quoniam multae ecclēsiae sunt in eā aedificātae. Trecenta et sexāgintā monastēria in sē continet. Sub suō iugō continet patriarcha centum quīnquāgintā trēs epīscopōs.
[10.32.2] Clauditur cīvitās duōbus mūrīs. Māior quoque valdē est altus et mīrābiliter lātus, magnīsque lapidibus compositus; in quō sunt ōrdinātae quater centum et quīnquāgintā turrēs. Modīsque omnibus est cīvitās fōrmōsa. Ab oriente, clauditur quātuor magnīs montaneīs. Ab occidente, secus mūrōs urbis, fluit quoddam flūmen, cui nōmen Farfar. Quae cīvitās magnae auctōritātis est. Nam eam prius septuāgintā quīnque rēgēs cōnstituērunt, quōrum fuit caput Antiochus rēx, ā quō dīcitur Antiochia. Istam cīvitātem tenuērunt Francī obsessam, per octo mēnsēs et ūnum diem. Posteā fuērunt intus inclūsī per trēs hebdomadās ā Turcīs et ab aliīs pāgānīs, quōrum numerō numquam fuit māior congregātiō hominum, vel Chrīstiānōrum vel pāgānōrum. Tamen, adiūtōriō Deī et Sānctī Sepulchrī, dēvictīs illīs ā Chrīstiānīs Deī, requiēvimus cum gaudiō et laetitiā magnā in Antiochiā, per quīnque mēnsēs et octo diēs.
notes
vocabulary
10.32.1
deorsum: downwards
iugum –ī, n.: yoke, collar; control
10.32.2
lātus –a –um: wide
quater: four times
secus: (as adverb) otherwise, on the contrary; (as prep. + acc.) by, beside, along
hebdomas –adis, f.: a period of seven days; (ML) a week