The March to Jerusalem
[10.33.1] Quibus explētīs, mēnsē Nouembriō discessit Raimundus comes Sānctī Egidīī cum suō exercitū ab Antiochiā, vēnitque per ūnam cīvitātem, quae vocātur Rugia, et per aliam quae dīcitur Albāria. Quārtō vērō diē, exeunte Nouembriō, pervēnit ad Marram cīvitātem, in quā maxima multitūdō Saracēnōrum et Turcōrum et Arabum aliōrumque pāgānōrum est congregāta, ipseque comes in crāstinum invāsit eam. Nōn post multum vērō temporis, Boamundus cum suō exercitū secūtus est comitēs, et applicitus est cum eīs in diē Dominicā. Secundā vērō fēriā nimis fortiter invāsērunt undique cīvitātem, et tam ācriter tamque fortiter ut scālae stārent ērēctae ad mūrum. Sed tam maxima virtūs pāgānōrum erat, quod illā diē nihil eōs offendere aut nocēre potuērunt.
notes
vocabulary
applicō applicāre applicāvī (applicuī) applicātus (applicitus): to join to
feria –ae, f.: religious festival, holiday, day of rest; an ordinary day
scalae –ārum, f.: pl., ladder