Bohemond's March to Constantinople
[2.6.1] Cum imperātor audīsset honestissimum virum Boamundum ad sē vēnisse, iussit eum honōrābiliter recipī, et cautē hospitārī extrā urbem. Quō hospitātō, imperātor mīsit prō eō, ut venīret loquī simul sēcrētō sēcum. Tunc illūc vēnit dux Godefridus cum frātre suō; ac deinde comes Sānctī Egidīī appropinquāvit cīvitātī. Tunc imperātor ānxiāns et bulliēns īrā, cōgitābat quemadmodum callidē fraudulenterque comprehenderet hōs Chrīstī mīlitēs. Sed, dīvīnā grātiā revēlante, neque locus neque nocendī spatium ab eō vel ā suīs inventa sunt. Novissimē vērō congregātī omnēs māiōrēs nātū quī Cōnstantīnopolī erant, timentēs nē suā prīvārentur patriā, repperērunt in suīs cōnsiliīs atque ingeniōsīs schēmatibus quod nostrōrum ducēs, comitēs, seu omnēs māiōrēs, imperātōrī sacrāmentum fidēliter facere dēbērent. Quī omnīnō prohibuērunt, dīxēruntque: “Certē indignī sumus, atque iūstum nōbīs vidētur nullātenus eī sacrāmentum iūrāre.”
notes
vocabulary
simul: in company, together (OLD 1)
sēcrētō: in private (OLD 3)
angō (3): to choke, trouble, be troubled
bulliō (4): to boil, seethe
revēlō (1): to reveal (a secret), unmask (a deception)
novissimē: in the end, eventually (OLD 4)
reperiō reperīre repperī reppertum: to find; to devise, invent (CL); to devise a plan (ML)
omnīnō: in every respect, absolutely
nullātenus: by no means (LL)