Kerbogah Tries to Retake Antioch
[9.22.3] “Antequam vērō praeparātī sint ad incipiendum bellum, eōrum deus omnipotēns et bellipotēns simul cum sānctīs suīs omnēs inimīcōs iam habet dēvictōs; quantō magis modo faciet circā vōs quī ēius estis inimīcī, et quī praeparāstis vōs eīs obsistere tōtā virtūte? Hoc autem, cārissime, in reī vēritāte sciās, quoniam istī Chrīstiānī ‘fīliī Chrīstī’ vocātī sunt; et, prophētārum ōre, ‘fīliī adoptiōnis et prōmissiōnis,’ et, secundum apostolum, ‘hērēdēs Chrīstī’ sunt, quibus Chrīstus hērēditātēs reprōmissās iam dōnāvit, dīcendō per prophētās: ‘Ā sōlis ortū usque ad occāsum erunt terminī vestrī, et nēmō stābit contrā vōs.’
notes
vocabulary
bellipotēns –entis: powerful in war
sānctus –ī, m.; sāncta –ae, f: saint (LL)