Bohemond's March to Constantinople
[2.6.3] Imperātor quoque omnibus nostrīs fidem et sēcūritātem dedit, iūrāvit etiam quia venīret nōbīscum pariter cum suō exercitū per terram et per mare; et nōbīs mercātum terrā marīque fidēliter daret, ac omnia nostra perdita dīligenter restaurāret, īnsuper et nēminem nostrōrum peregrīnōrum conturbārī vel contrīstārī in viā Sānctī Sepulchrī vellet aut permitteret.
[2.6.4] Comes autem Sānctī Egidīī erat hospitātus extrā cīvitātem in burgō, gēnsque sua remānserat retrō. Mandāvit itaque imperātor comitī, ut faceret eī hominium et fīdūciam, sīcut aliī fēcerant. Et dum imperātor haec mandābat, comes meditābātur quāliter vindictam dē imperātōris exercitū habēre posset. Sed dux Godefridus et Rotbertus comes Flandrēnsis aliīque prīncipēs dīxērunt eī, iniūstum fore, contrā Chrīstiānōs pugnāre. Vir quoque sapiēns Boamundus dīxit, quia sī aliquid iniūstum imperātōrī faceret, et fīdūciam eī facere prohibēret, ipse ex imperātōris parte fieret. Igitur comes, acceptō cōnsiliō ā suīs, Alexīō vītam et honōrem iūrāvit, quod nec per sē nec per alium eī auferre cōnsentiat, cumque dē homīniō appellārētur, nōn sē prō capitis perīculō id factūrum. Tunc gēns domnī Boamundī appropinquāvit Cōnstantīnopolī.
notes
vocabulary
2.6.4
hominium –iī, n.: homage (ML)
vindicta –ae, f.: punishment, vengeance, (OLD 2).