Praetereā sī inmortālis nātūra animāī670
cōnstat et in corpus nāscentibus īnsinuātur,
cūr super ante actam aetātem meminisse nequīmus
[interīsse et quae nunc est nunc esse creātam]672a
nec vestīgia gestārum rērum ūlla tenēmus?673
nam sī tantō operest animī mūtāta potestās,
omnis ut āctārum exciderit retinentia rērum,675
nōn, ut opīnor, id ab lētō iam longius errat;
quā propter fateāre necessest quae fuit ante
interiisse, et quae nunc est nunc esse creātam.
Praetereā sī iam perfectō corpore nōbīs
īnferrī solitāst animī vīvāta potestās680
tum cum gignimur et vītae cum līmen inīmus,
haud ita conveniēbat utī cum corpore et ūnā
cum membrīs videātur in ipsō sanguine crēsse,
sed vel ut in caveā per sē sibi vīvere sōlam
convenit, ut sēnsū corpus tamen affluat omne.685
quārē etiam atque etiam neque orīginis esse putandumst
expertīs animās nec lētī lēge solūtās;
nam neque tantō opere adnectī potuisse putandumst
corporibus nostrīs extrīnsecus īnsinuātās,
quod fierī tōtum contrā manifēsta docet rēs690
—namque ita cōnexa est per vēnās vīscera nervōs
ossaque, utī dentēs quoque sēnsū participentur;
morbus ut indicat et gelidāī stringor aquāī
et lapis oppressus subitīs ē frūgibus asper—
nec, tam contextae cum sint, exīre videntur695
incolumēs posse et salvās exsolvere sēsē
omnibus ē nervīs atque ossibus articulīsque,
quod sī forte putās extrīnsecus īnsinuātam
permānāre animam nōbīs per membra solēre,
tantō quīque magis cum corpore fūsa perībit;700
quod permānat enim, dissolvitur, interit ergō;
dispertītur enim per caulās corporis omnis.
ut cibus, in membra atque artūs cum dīditur omnīs,
disperit atque aliam nātūram sufficit ex sē,
sīc anima atque animus quamvīs [est] integra recēns
corpus eunt, tamen in mānandō dissoluuntur,
dum quasi per caulās omnīs dīduntur in artūs
particulae quibus haec animī nātūra creātur,
quae nunc in nostrō dominātur corpore nāta
ex illā quae tunc periit partīta per artūs.710