Nīl adeō fierī celerī ratiōne vidētur,
quam sī mēns fierī prōpōnit et inchoat ipsa;
ōcius ergō animus quam rēs sē perciet ūlla,
ante oculōs quōrum in prōmptū nātūra vidētur.185
at quod mōbile tantō operest, cōnstāre rutundīs
perquam sēminibus dēbet perquamque minūtīs,
mōmine utī parvō possint inpulsa movērī.
namque movētur aquā et tantillō mōmine flūtat,
quippe volūbilibus parvīsque creāta figūrīs.190
at contrā mellīs cōnstantior est nātūra
et pigrī laticēs magis et cūnctantior āctus:
haeret enim inter sē magis omnis māteriāī
cōpia, nī mīrum quia nōn tam lēvibus extat
corporibus neque tam suptīlibus atque rutundīs.195
namque papāveris aura potest suspēnsa levisque
cōgere ut ab summō tibi diffluat altus acervus,
at contrā lapidum coniectum spīcārumque
noenu potest. igitur parvissima corpora prō quam
et lēvissima sunt, ita mōbilitāte fruuntur;200
at contrā quae cumque magis cum pondere magnō
asperaque inveniuntur, eō stabilīta magis sunt.
nunc igitur quoniamst animī nātūra reperta
mōbilis ēgregiē, perquam cōnstāre necessest
corporibus parvīs et lēvibus atque rutundīs.205
quae tibi cognita rēs in multīs, ō bone, rēbus
ūtilis inveniētur et opportūna cluēbit.
Haec quoque rēs etiam nātūram dēdicat eius,
quam tenuī cōnstet textūrā quamque locō sē
contineat parvō, sī possit conglomerārī,210
quod simul atque hominem lētī sēcūra quiēs est
indepta atque animī nātūra animaeque recessit,
nīl ibi lībātum dē tōtō corpore cernās
ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
vītālem praeter sēnsum calidumque vapōrem.215
ergō animam tōtam perparvīs esse necessest
sēminibus nexam per vēnās vīscera nervōs,
quā tenus, omnis ubi ē tōtō iam corpore cessit,
extima membrōrum circumcaesūra tamen sē
incolumem praestat nec dēfit ponderis hīlum.220
quod genus est, Bacchī cum flōs ēvānuit aut cum
spīritus unguentī suāvis diffūgit in aurās
aut aliquō cum iam sūcus dē corpore cessit;
nīl oculīs tamen esse minor rēs ipsa vidētur
proptereā neque dētractum dē pondere quicquam,225
nī mīrum quia multa minūtaque sēmina sūcōs
efficiunt et odōrem in tōtō corpore rērum.