Sī possent hominēs, proinde ac sentīre videntur
pondus inesse animō, quod sē gravitāte fatīget,
ē quibus id fīat causīs quoque nōscere et unde1055
tanta malī tam quam mōlēs in pectore cōnstet,
haut ita vītam agerent, ut nunc plērumque vidēmus
quid sibi quisque velit nescīre et quaerere semper,
commūtāre locum, quasi onus dēpōnere possit.
exit saepe forās magnīs ex aedibus ille,1060
esse domī quem pertaesumst, subitōque
quippe foris nihilō melius quī sentiat esse.
currit agēns mannōs ad vīllam praecipitanter
auxilium tēctīs quasi ferre ārdentibus īnstāns;
ōscitat extemplō, tetigit cum līmina vīllae,1065
aut abit in somnum gravis atque oblīvia quaerit,
aut etiam properāns urbem petit atque revīsit.
hoc sē quisque modō fugit, at quem scīlicet, ut fit,
effugere haut potis est: ingrātius haeret et ōdit
proptereā, morbī quia causam nōn tenet aeger;1070
quam bene sī videat, iam rēbus quisque relictīs
nātūram prīmum studeat cognōscere rērum,
temporis aeternī quoniam, nōn ūnius hōrae,
ambigitur status, in quō sit mortālibus omnis
aetās, post mortem quae restat cumque manendō.1075