Praetereā gignī pariter cum corpore et ūna445
crēscere sentīmus pariterque senēscere mentem.
nam vel ut īnfirmō puerī tenerōque vagantur
corpore, sīc animī sequitur sententia tenvis.
inde ubi rōbustīs adolēvit vīribus aetās,
cōnsilium quoque maius et auctior est animī vīs.450
post ubi iam validīs quassātum est vīribus aevī
corpus et obtūsīs cecidērunt vīribus artūs,
claudicat ingenium, dēlīrat lingua
omnia dēficiunt atque ūnō tempore dēsunt.
ergō dissoluī quoque convenit omnem animāī455
nātūram, ceu fūmus, in altās aërīs aurās;
quandō quidem gignī pariter pariterque vidēmus
crēscere et,
Hūc accēdit utī videāmus, corpus ut ipsum
suscipere inmānīs morbōs dūrumque dolōrem,460
sīc animum cūrās ācrīs lūctumque metumque;
quārē participem lētī quoque convenit esse.
quīn etiam morbīs in corporis āvius errat
saepe animus; dēmentit enim dēlīraque fātur,
inter dumque gravī lēthargō fertur in altum465
aeternumque sopōrem oculīs nūtūque cadentī;
unde neque exaudit vōcēs nec nōscere voltus
illōrum potis est, ad vītam quī revocantēs
circum stant lacrimīs rōrantēs ōra genāsque.
quārē animum quoque dissoluī fateāre necessest,470
quandōquidem penetrant in eum contāgia morbī;
nam dolor ac morbus lētī fabricātor uterquest,
multōrum exitiō perdoctī quod sumus ante.
[et quoniam mentem sānārī corpus ut aegrum
et pariter mentem sānārī corpus inānī]475
dēnique cor, hominem cum vīnī vīs penetrāvit
ācris et in vēnās discessit dīditus ārdor,
cōnsequitur gravitās membrōrum, praepediuntur
crūra vacillantī, tardēscit lingua, madet mēns,
nant oculī, clāmor singultūs iūrgia glīscunt,480
et iam cētera dē genere hoc quae cumque secuntur,
cūr ea sunt, nisi quod vehemēns violentia vīnī
conturbāre animam cōnsuēvit corpore in ipsō?
at quae cumque queunt conturbārī inque pedīrī,
significant, paulō sī dūrior īnsinuārit485
causa, fore ut pereant aevō prīvāta futūrō.