quāpropter neque nātālī prīvāta vidētur
esse diē nātūra animae nec fūneris expers.
Sēmina praetereā linquontur necne animāī
corpore in exanimō? quod sī lincuntur et īnsunt,
haut erit ut meritō inmortālīs possit habērī,715
partibus āmissīs quoniam lībāta recessit.
sīn ita sincērīs membrīs ablāta profūgit,
ut nūllās partīs in corpore līquerit ex sē,
unde cadāvera rancentī iam viscēre vermēs
expīrant atque unde animantum cōpia tanta720
exos et exanguīs tumidōs perfluctuat artūs?
quod sī forte animās extrīnsecus īnsinuārī?
vermibus et prīvās in corpora posse venīre
crēdis nec reputās cūr mīlia multa animārum
conveniant unde ūna recesserit, hoc tamen est ut725
quaerendum videātur et in discrīmen agendum,
utrum tandem animae vēnentur sēmina quaeque
vermiculōrum ipsaeque sibī fabricentur ubī sint,
an quasi corporibus perfectīs īnsinuentur.
at neque cūr faciant ipsae quārēve labōrent730
dīcere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
sollicitae volitant morbīs algūque famēque;
corpus enim magis hīs vitiīs adfīne labōrat,
et mala multa animus contāge fungitur eius.
sed tamen hīs estō quamvīs facere ūtile corpus,735
cum subeant; at quā possint via nūlla vidētur.
haut igitur faciunt animae sibi corpora et artūs.
nec tamen est ut quī [cum] perfectīs īnsinuentur
corporibus; neque enim poterunt suptīliter esse
cōnexae neque cōnsēnsū contāgia fīent.740