Quīn etiam fīnis dum vītae vertitur intrā,
saepe aliquā tamen ē causā labefacta vidētur
īre animā ac tōtō soluī dē corpore
et quasi suprēmō languēscere tempore voltūs595
molliaque exsanguī cadere omnia
quod genus est, animō male factum cum perhibētur
aut animam līquisse; ubi iam trepidātur et omnēs
extrēmum cupiunt vītae reprehendere vinclum;
conquassātur enim tum mēns animaeque potestās600
omnis. et haec ipsō cum corpore conlabefīunt,
ut gravior paulō possit dissolvere causā.
Quid dubitās tandem quīn extrā prōdita corpus
inbēcilla forās in apertō, tegmine dēmptō,
nōn modo nōn omnem possit dūrāre per aevom,605
sed minimum quodvīs nequeat cōnsistere tempus?
nec sibi enim quisquam moriēns sentīre vidētur
īre forās animam incolumem dē corpore tōtō,
nec prius ad iugulum et superā succēdere faucēs,
vērum dēficere in certā regiōne locātam;610
ut sēnsūs aliōs in partī quemque sua scit
dissoluī. quod sī inmortālis nostra foret mēns,
nōn tam sē moriēns dissolvī conquererētur,
sed magis īre forās vestemque relinquere, ut anguis.
Dēnique cūr animī numquam mēns cōnsiliumque615
gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed ūnīs
sēdibus et certīs regiōnibus omnibus haeret,
sī nōn certa loca ad nāscendum reddita cuique
sunt, et ubī quicquid possit dūrāre creātum
atque ita multimodis partītīs artubus esse,620
membrōrum ut numquam existat praeposterus ōrdō?
usque adeō sequitur rēs rem, neque flamma creārī
flūminibus solitāst neque in ignī gignier algor.