Praetereā sī inmortālis nātūra animāīst
et sentīre potest sēcrēta ā corpore nostrō,625
quīnque, ut opīnor, eam faciundum est sēnsibus auctam.
nec ratiōne aliā nōsmet prōpōnere nōbīs
possumus īnfernās animās Acherunte vagāre.
pictōrēs itaque et scrīptōrum saecla priōra
sīc animās intrō dūxērunt sēnsibus auctās.630
at neque sorsum oculī neque nārēs nec manus ipsa
esse potest animae neque sorsum lingua neque aurēs;
haud igitur per sē possunt sentīre neque esse.
Et quoniam tōtō sentīmus corpore inesse
vītālem sēnsum et tōtum esse animāle vidēmus,635
sī subitō medium celerī praecīderit ictū
vīs aliqua, ut sorsum partem sēcernat utramque,
dispertīta procul dubiō quoque vīs animāī
et discissa simul cum corpore dissiciētur.
at quod scinditur et partīs discēdit in ūllās,640
scīlicet aeternam sibi nātūram abnuit esse.
falciferōs memorant currūs abscīdere membra
saepe ita dē subitō permixtā caede calentis,
ut tremere in terrā videātur ab artubus id quod
dēcidit abscīsum, cum mēns tamen atque hominis vīs645
mōbilitāte malī nōn quit sentīre dolōrem;
et simul in pugnae studiō quod dēdita mēns est,
corpore rēlicuō pugnam caedēsque petessit,
nec tenet āmissam laevam cum tegmine saepe
inter equōs abstraxe rotās falcēsque rapācēs,650
nec cecidisse alius dextram, cum scandit et īnstat.
inde alius cōnātur adēmptō surgere crūre,
cum digitōs agitat propter moribundus humī pēs.
et caput abscīsum calidō vīventeque truncō
servat humī voltum vītālem oculōsque patentīs,655
dōnec rēliquiās animāī reddidit omnēs.
quīn etiam tibi sī, linguā vibrante, minantī
serpentis caudā, prōcērō corpore, utrumque
sit libitum in multās partīs discīdere ferrō,
omnia iam sorsum cernēs ancīsa recentī660
volnere tortārī et terram cōnspargere tābō,
ipsam sēque retrō partem petere ōre priōrem,
volneris ārdentī ut morsū premat icta dolōre.
omnibus esse igitur tōtās dīcēmus in illīs
particulīs animās? at eā ratiōne sequētur665
ūnam animantem animās habuisse in corpore multās.
ergō dīvīsāst ea quae fuit ūna simul cum
corpore; quāpropter mortāle utrumque putandumst,
in multās quoniam partīs discīditur aequē.