Iam iam nōn domus accipiet tē laeta neque uxor
optima, nec dulcēs occurrent ōscula nātī895
praeripere et tacitā pectus dulcēdine tangent.
nōn poteris factīs flōrentibus esse tuīsque
praesidium. miserō miserē' aiunt 'omnia adēmit
ūna diēs īnfēsta tibī tot praemia vītae.'
illud in hīs rēbus nōn addunt 'nec tibi eārum900
iam dēsīderium rērum super īnsidet ūna.'
quod bene sī videant animō dictīsque sequantur,
dissoluant animī magnō sē angōre metūque.
tū quidem ut es lētō sōpītus, sīc eris aevī
quod super est cūnctīs prīvātus dolōribus aegrīs;905
at nōs horrificō cinefactum tē prope bustō
īnsatiābiliter dēflēvimus, aeternumque
nūlla diēs nōbīs maerōrem ē pectore dēmet.'
illud ab hōc igitur quaerendum est, quid sit amārī
tantō opere, ad somnum sī rēs redit atque quiētem,910
cūr quisquam aeternō possit tābēscere lūctū.
Hoc etiam faciunt ubi discubuēre tenentque
pōcula saepe hominēs et inumbrant ōra corōnīs,
ex animō ut dīcant: 'brevis hīc est frūctus homullīs;
iam fuerit neque post umquam revocāre licēbit.'915
tam quam in morte malī cum prīmīs hoc sit eōrum,
quod sitis exūrat miserōs atque ārida torrat,
aut aliae cuius dēsīderium īnsideat reī.
nec sibi enim quisquam tum sē vītamque requīret,
cum pariter mēns et corpus sōpīta quiēscunt;920
nam licet aeternum per nōs sīc esse sopōrem,
nec dēsīderium nostrī nōs adficit ūllum,
et tamen haud quāquam nostrōs tunc illa per artūs
longē ab sēnsiferīs prīmōrdia mōtibus errant,
cum correptus homō ex somnō sē colligit ipse.925
multō igitur mortem minus ad nōs esse putandumst,
sī minus esse potest quam quod nihil esse vidēmus;
maior enim turbae disiectus māteriāī
cōnsequitur lētō nec quisquam expergitus extat,
frīgida quem semel est vītāī pausa secūta.930