Nunc age, nātīvōs animantibus et mortālīs
esse animōs animāsque levīs ut nōscere possīs,
conquīsīta diū dulcīque reperta labōre
digna tuā pergam dispōnere carmina vītā.420
tū fac utrumque ūnō subiungās nōmine eōrum
atque animam verbī causā cum dīcere pergam,
mortālem esse docēns, animum quoque dīcere crēdās,
quā tenus est ūnum inter sē coniūnctaque rēs est.
Prīncipiō quoniam tenuem cōnstāre minūtīs425
corporibus docuī multōque minōribus esse
prīncipiīs factam quam liquidus ūmor aquāī
aut nebula aut fūmus;—nam longē mōbilitāte
praestat et ā tenuī causā magis icta movētur,
quippe ubi imāginibus fūmī nebulaeque movētur;430
quod genus in somnīs sōpītī ubi cernimus altē
exhālāre vapōrem altāria ferreque fūmum;
nam procul haec dubiō nōbīs simulācra geruntur—
nunc igitur quoniam quassātīs undique vāsīs
diffluere ūmōrem et laticem discēdere cernis,435
et nebula ac fūmus quoniam discēdit in aurās,
crēde animam quoque diffundī multōque perīre
ōcius et citius dissolvī in corpora prīma,
cum semel ex hominis membrīs ablāta recessit;
quippe etenim corpus, quod vās quasi cōnstitit eius,440
cum cohibēre nequit conquassātum ex aliquā rē
ac rārēfactum dētractō sanguine vēnīs,
āëre quī crēdās posse hanc cohibērier ūllō,
corpore quī nostrō rārus magis incohibēns sit?