Prīmum animum dīcō, mentem quem saepe vocāmus,
in quō cōnsilium vītae regimenque locātum est,95
esse hominis partem nihilō minus ac manus et pēs
atque oculeī partēs animantīs tōtīus extant.
* * *97a
sēnsum animī certā nōn esse in parte locātum,98
vērum habitum quendam vītālem corporis esse,
harmoniam Grāī quam dīcunt, quod faciat nōs100
vīvere cum sēnsū, nūllā cum in parte siet mēns;
ut bona saepe valētūdō cum dīcitur esse
corporis, et nōn est tamen haec pars ūlla valentīs,
sīc animī sēnsum nōn certā parte repōnunt;
magnō opere in quō mī dīversī errāre videntur.105
Saepe itaque, in prōmptū corpus quod cernitur, aegret,
cum tamen ex aliā laetāmur parte latentī;
et retrō fit ubī contrā sit saepe vicissim,
cum miser ex animō laetātur corpore tōtō;
nōn aliō pactō quam sī, pēs cum dolet aegrī,110
in nūllō caput intereā sit forte dolōre.
Praetereā mollī cum somnō dēdita membra
effūsumque iacet sine sēnsū corpus honustum,
est aliud tamen in nōbīs quod tempore in illō
multimodīs agitātur et omnīs accipit in sē115
laetitiae mōtūs et cūrās cordis inānis.
Nunc animam quoque ut in membrīs cognōscere possīs
esse neque harmoniā corpus sentīre solēre,
prīncipiō fit utī dētractō corpore multō
saepe tamen nōbīs in membrīs vīta morētur.120
Atque eadem rūrsum, cum corpora pauca calōris
diffūgēre forāsque per ōs est ēditus āēr,
dēserit extemplō vēnās atque ossa relinquit;
nōscere ut hinc possīs nōn aequās omnia partīs
corpora habēre neque ex aequō fulcīre salūtem,125
sed magis haec, ventī quae sunt calidīque vapōrīs
sēmina, cūrāre in membrīs ut vīta morētur.
est igitur calor ac ventus vītālis in ipsō
corpore, quī nōbīs moribundōs dēserit artūs.
quāpropter quoniam est animī nātūra reperta130
atque animae quasi pars hominis, redde harmoniāī
nōmen, ad organicōs altō dēlātum Helicōnī,
sīve aliunde ipsī porrō trāxēre et in illam
trānstulērunt, propriō quae tum rēs nōmine egēbat.
quidquid