The March to Jerusalem
[10.31.2] Appropinquante vērō terminō—vidēlicet fēstō Omnium Sānctōrum—regressī sunt omnēs māiōrēs nostrī in ūnum, in Antiochīam, omnēsque simul coepērunt quaerere quāliter Sānctī Sepulchrī iter valērent peragere, dīcentēs, quoniam appropinquāverat eundī terminus, nūlla erat hōra conturbandī amplius. Boamundus autem quaerēbat cotīdiē conventiōnem quam omnēs seniōrēs ōlim habuerant eī in reddendam cīvitātem; sed comes Sānctī Egidīī ad nūllam conventiōnem volēbat sē ēmollīre ergā Boamundum, eō quod timēbat sē pēierāre ergā imperātōrem. Tamen saepe fuērunt congregātī in ecclēsiā sānctī Petrī, ad faciendum quod iūstum erat. Boamundus recitāvit suam conventiōnem, suumque ostendit computum.
notes
vocabulary
terminus –ī, m.: a boundary line; limit, end
conturbō (1): to confuse, disturb, disorder
amplius: (adv.) more
conventiō –ōnis, f.: agreement.
ēmolliō (4): to soften, to weaken (ML)
ergā: towards, in relation to (prep. + acc)
pēierō (1): to swear falsely, perjure oneself
computus –ī, m.: a computation (LL); reckoning, list of expenses (ML)