The March to Jerusalem
[10.30.2] Postquam vērō haec omnia facta sunt, congregātī omnēs nostrī māiōrēs ōrdināvērunt concilium, quemadmodum hunc fēlīciter valērent condūcere et regere populum, dōnec peragerent iter Sānctī Sepulchrī, prō quō hūc usque multa erant passī perīcula. Inventum est in conciliō quia nōndum audērent intrāre in pāgānōrum terram, eō quod valdē in aestīvō tempore est ārida et inaquōsa; ideōque accēpērunt terminum attendendum ad kalendās Novembris. Dēnique dīvīsī sunt seniōrēs, et ūnusquisque prōfectus est in terram suam, dōnec esset prope terminus eundī. Fēcēruntque prīncipēs praecōnārī per urbem ūniversam, ut sī forte aliquis egēns illīc adesset et aurō argentōque carēret, conventiōne factā cum illīs remanēre sī vellet, ab eīs cum gaudiō retentus esset.