Kerbogah Tries to Retake Antioch
[9.21.2] Istī omnēs vēnērunt in obsidiōnem Antiochīae, ad dispergendum Francōrum collēgium. Et cum appropinquāssent urbī, vēnit obviam illīs Sensadolus fīlius Cassiānī ammiraliī Antiochīae, et continuō cucurrit ad Curbaram lacrimābiliter rogāns eum et dīcēns: “Invictissime prīnceps, tē supplex precor, quātinus modo mihi succurrās, quoniam Francī undique obsident mē in Antiochēnō oppidō, urbemque in suō tenent imperiō; nōsque aliēnāre ā regiōne Romāniae sīve Syriae, adhūc autem et Chorosānī, cupiunt. Omnia patrāvēre quae voluērunt: patrem occīdere meum; nihil aliud superest nisi ut mē et tē et omnēs aliōs ex genere nostrō interficiant. Ego namque iamdūdum tuum exspectō auxilium, ut mihi succurrās in hōc perīculō.”
notes
vocabulary
collēgium –iī, n: gathering, collection (CL); army (ML)
modo: just
aliēnō (1): to transfer (CL); to expel (ML)
adhūc: and besides that (ML)
patrō (1): to accomplish
iamdūdum: for a long time (past)
exspectō (1): to wait for, await