The Crusaders Besiege Antioch
[6.15.1] Willelmus igitur Carpentārius et Petrus Heremīta, prō immēnsā īnfēlīcitāte ac miseriā ipsā, latenter recessērunt. Quōs Tancredus persequēns apprehendit, sēcumque redūxit cum dēdecore; quī dextram et fidem illī dedērunt quia libenter ad hostem redīrent et satisfactiōnem seniōribus facerent. Tōtā dēnique nocte Willelmus, utī mala rēs, in tentōriō dominī Boamundī iacuit. Crāstinā vērō diē summō dīlūculō, veniēns ērubēscendō, ante Boamundī presentiam stetit. Quem alloquēns Boamundus dīxit: “Ō īnfēlīx, et īnfāmia tōtīus Franciae, dēdecus et scelus Galliārum, ō nēquissimē omnium quōs terra suffert, cūr tam turpiter fūgistī? Forsitan ob hoc, quod voluistī trādere hōs mīlitēs et hostem Chrīstī, sīcut trādidistī aliōs in Hispāniā.” Quī omnīnō tacuit, et nūllus sermō ex ēius ōre prōcessit. Adūnāvērunt sēsē omnēs ferē Francigenae, rogāvēruntque humiliter nē dēterius eī facere permitteret. Annuit ille serēnō vultū, et ait: “Hoc prō vestrī amōre libenter cōnsentiam, sī mihi tōtō corde et mente iūrāverit quod numquam recēdet ab Hierosolimītānō itinere, sīve bonō sīve malō. Et Tancredus neque per sē neque per suōs aliquid contrāriī eī cōnsentiet fierī.” Quī, auditīs hīs verbīs, voluntāriē concessit; ipse vērō prōtinus dīmīsit eum. Postmodum vērō Carpentārius, maximā captus turpitūdine, nōn diū morāns fūrtim recessit.
[6.15.2] Hanc paupertātem et miseriam prō nostrīs dēlictīs concessit nōs habēre Deus. In tōtā namque hoste nōn valēbat aliquis invenīre mīlle mīlitēs quī equōs habērent optimōs.
notes
vocabulary
6.15.1
latenter: without being seen, secretly
recēdō recēdere recessī recessum: to withdraw (OLD 7)
dēdecus –oris, n.: disgrace
adūnō (1): to unite (LL)
postmodum: afterwards, later
6.15.2
dēlictum –ī, n.: offense, fault.