The Battle of Dorylaeum
[3.9.5] Continuō fuērunt ōrdinātae nostrōrum aciēs. In sinistrā parte fuit vir sapiēns Boamundus, et Rotbertus Nortmannus, et prūdēns Tancredus, ac Robertus dē Ānsā et Richardus dē Prīncipātū. Epīscopus vērō Podiēnsis vēnit per alteram montānam, undique circumcingēns incrēdulōs Turcōs. In sinistrā quoque parte equitāvit fortissimus mīles Raimundus comes dē Sānctō Egidīō. In dexterā vērō parte fuit dux Godefridus, et ācerrimus mīles Flandrēnsis comes, et Hugō Magnus, et aliī plūrēs, quōrum nōmina ignōrō.
[3.9.6] Statim autem, venientibus mīlitibus nostrīs, Turcī et Ārabēs et Saracēnī et Agulānī omnēsque barbarae nātiōnēs dedērunt vēlōciter fugam, per compendia montium et per plāna loca. Erat autem numerus Turcōrum, Persārum, Pūblicānōrum, Saracēnōrum, Agulānōrum, aliōrumque pāgānōrum trecenta sexāginta mīlia, extrā Ārabēs, quōrum numerum nēmō scit nisi sōlus Deus. Fūgērunt vērō nimis vēlōciter ad sua tentōria, ibique eōs diū morārī nōn licuit. Iterum vērō arripuērunt fugam, nōsque illōs persecūtī sumus occīdentēs, tōtā ūnā diē. Et accēpimus spolia multa, aurum, argentum, equōs et asinōs, camēlōs, ovēs, et bovēs et plūrima alia quae ignōrāmus.
notes
vocabulary
3.9.5
continuō: forthwith, immediately
aciēs aciēī, f.: battle-line (OLD 6b)
incrēdulus –a –um: disbelieving (here in a religious sense)
3.9.6
compendium –iī, n.: pass; (in plural) short cut
licet licēre licuit: it is permitted (+ acc. and inf.)
occīdō occīdere occīdī occīsum: to kill