15.45

[1] Intereā cōnferendīs pecūniīs pervastāta Ītalia, prōvinciae ēversae sociīque populī et quae cīvitātium līberae vocantur. inque eam praedam etiam diī cessēre, spoliātīs in urbe templīs ēgestōque aurō quod triumphīs, quod vōtīs omnis populī Rōmānī aetās prōsperē aut in metū sacrāverat. [2] enimvērō per Asiam atque Achāiam nōn dōna tantum sed simulācra nūminum abripiēbantur, missīs in eās prōvinciās Acrātō ac Secundō Carrinate. ille lībertus cuicumque flāgitiō prōmptus, hīc Graeca doctrīna ōre tenus exercitus animum bonīs artibus nōn induerat. [3] ferēbātur Seneca quō invidiam sacrilegiī ā sēmet āverteret longinquī rūris sēcessum ōrāvisse et, postquam nōn concēdēbātur, fictā valētūdine quasi aeger nervīs cubiculum nōn ēgressus. trādidēre quīdam venēnum eī per lībertum ipsīus, cui nōmen Cleonicus, parātum iussū Nerōnis vītātumque ā Senecā prōditiōne lībertī seu propriā formīdine, dum persimplicī victū et agrestibus pōmīs ac, sī sitis admonēret, prōfluente aquā vītam tolerat.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 

Suggested Citation

Mathew Owen and Ingo Gildenhard, Tacitus, Annals, 15.20–23, 33–45. Cambridge: Open Book Publishers, 2013. ISBN: 978-1-78374-003-1. DCC edition, 2016. http://dcc.dickinson.edu/tacitus-annals/15-45