15.40

[1] Sextō dēmum diē apud īmās Esquiliās fīnis incendiō factus, prōrutīs per immēnsum aedificiīs ut continuae violentiae campus et velut vacuum caelum occurreret. necdum positus metus aut redierat plēbī spēs: rūrsum grassātus ignis patulīs magis urbis locīs; eōque strāgēs hominum minor, dēlūbra deum et porticūs amoenitātī dicātae lātius prōcidere. [2] plūsque īnfāmiae id incendium habuit quia praediīs Tigellīnī Aemiliānīs prōrūperat vidēbāturque Nerō condendae urbis novae et cognōmentō suō appellandae glōriam quaerere. quippe in regiōnēs quattuordecim Rōma dīviditur, quārum quattuor integrae manēbant, trēs solō tenus dēiectae: septem reliquīs pauca tēctōrum vestīgia supererant, lacera et sēmusta.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Mathew Owen and Ingo Gildenhard, Tacitus, Annals, 15.20–23, 33–45. Cambridge: Open Book Publishers, 2013. ISBN: 978-1-78374-003-1. DCC edition, 2016. http://dcc.dickinson.edu/tacitus-annals/15-40