15.42

[1] Cēterum Nerō ūsus est patriae ruīnīs extrūxitque domum in quā haud proinde gemmae et aurum mīrāculō essent, solita prīdem et luxū vulgāta, quam arva et stāgna et in modum sōlitūdinum hinc silvae inde aperta spatia et prōspectūs, magistrīs et māchinātōribus Sevērō et Celere, quibus ingenium et audācia erat etiam quae nātūra dēnegāvisset per artem temptāre et vīribus prīncipis inlūdere. [2] namque ab lacū Avernō nāvigābilem fossam usque ad ōstia Tiberīna dēpressūrōs prōmīserant squālentī lītore aut per montēs adversōs. neque enim aliud ūmidum gignendīs aquīs occurrit quam Pomptīnae palūdēs: cētera abrupta aut ārentia ac, sī perrumpī possent, intolerandus labor nec satis causae. Nerō tamen, ut erat incrēdibilium cupītor, effodere proxima Avernō iuga conīsus est; manentque vestīgia inritae speī.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: