15.35

[1] Eius mūnus frequentantī Nerōnī nē inter voluptātēs quidem ā sceleribus cessābātur. īsdem quippe illīs diēbus Torquātus Sīlānus mōrī adigitur, quia super Iuniae familiae clāritūdinem dīvum Augustum abavum ferēbat. [2]iussī accūsātōrēs obicere prōdigum largītiōnibus, neque aliam spem quam in rēbus novīs esse: quīn inter lībertōs habēre quōs ab epistulīs et lībellīs et ratiōnibus appellet, nōmina summae cūrae et meditāmenta. [3] tum intimus quisque lībertōrum vīnctī abreptīque; et cum damnātiō īnstāret, brāchiōrum vēnās Torquātus interscidit; secūtaque Nerōnis ōrātiō ex mōre, quamvīs sontem et dēfēnsiōnī meritō diffīsum victūrum tamen fuisse sī clēmentiam iūdicis exspectāsset.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: