15.23

[1] Memmiō Rēgulō et Verginiō Rūfō cōnsulibus nātam sibi ex Poppaeā fīliam Nerō ultrā mortāle gaudium accēpit appellāvitque Augustam datō et Poppaeae eōdem cognōmentō. locus puerperiō colōnia Antium fuit, ubi ipse generātus erat. [2] iam senātus uterum Poppaeae commendāverat dīs vōtaque pūblicē suscēperat, quae multiplicāta exolūtaque. et additae supplicātiōnēs templumque fēcunditātis et certāmen ad exemplar Actiācae religiōnis dēcrētum, utque Fortūnārum effigiēs aureae in soliō Capitōlīnī Iovis locārentur, lūdicrum circēnse, ut Iūliae gentī apud Bovillās, ita Claudiae Domitiaeque apud Antium ēderētur. [3] quae flūxa fuēre, quārtum intrā mēnsem dēfūncta īnfante. rūrsusque exortae adūlātiōnēs cēnsentium honōrem dīvae et pulvīnar aedemque et sacerdōtem. atque ipse ut laetitiae, ita maerōris immodicus ēgit. [4] adnotātum est, omnī senātū Antium sub recentem partum effūsō, Thraseam prohibitum immōtō animō praenūntiam imminentis caedis contumēliam excēpisse. secūtam dehinc vōcem Caesaris ferunt quā reconciliātum sē Thraseae apud Senecam iactāverit ac Senecam Caesarī grātulātum: unde glōria ēgregiīs virīs et perīcula glīscēbant.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Mathew Owen and Ingo Gildenhard, Tacitus, Annals, 15.20–23, 33–45. Cambridge: Open Book Publishers, 2013. ISBN: 978-1-78374-003-1. DCC edition, 2016. http://dcc.dickinson.edu/tacitus-annals/15-23