15.39

[1] Eō in tempore Nerō Antiī agēns nōn ante in urbem regressus est quam domuī eius, quā Palātium et Maecēnātīs hortōs continuāverat, ignis propinquāret. neque tamen sistī potuit quīn et Palātium et domus et cūncta circum haurīrentur. [2] sed sōlācium populō exturbātō ac profugō campum Mārtis ac monumenta Agrippae, hortōs quīn etiam suōs patefēcit et subitāria aedificia extrūxit quae multitūdinem inopem acciperent; subvectāque ūtēnsilia ab Ōstiā et propinquīs mūnicipiīs pretiumque frūmentī minūtum usque ad ternōs nummōs. [3] quae quamquam populāria in inritum cadēbant, quia pervāserat rūmor ipsō tempore flagrantis urbis inīsse eum domesticam scaenam et cecinisse Troiānum excidium, praesentia mala vetustīs clādibus adsimulantem.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: