15.22

[1] Magnō adsēnsū celebrāta sententia. nōn tamen senātūs cōnsultum perficī potuit, abnuentibus cōnsulibus ea dē rē relātum. mox auctōre prīncipe sānxēre nē quis ad concilium sociōrum referret agendās apud senātum prō praetōribus prōve cōnsulibus grātēs, neu quis eā lēgātiōne fungerētur. [2] īsdem cōnsulibus gymnasium ictū fulminis cōnflagrāvit effigiēsque in eō Nerōnis ad īnfōrme aes liquefacta. et mōtū terrae celebre Campāniae oppidum Pompēī magnā ex parte prōruit; dēfūnctaque virgō Vestālis Laelia, in cuius locum Cornēlia ex familiā Cossōrum capta est.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: