15.34

[1.1] Illīc, plērīque ut arbitrābantur, trīste, ut ipse, prōvidum potius et secundīs nūminibus ēvenit: nam ēgressō quī adfuerat populō vacuum et sine ūllīus noxā theātrum conlāpsum est. [1.2] ergō per compositōs cantūs grātēs dīs atque ipsam recentis cāsūs fortūnam celebrāns petītūrusque maris Hadriae trāiectūs apud Beneventum interim cōnsēdit, ubi gladiātōrium mūnus ā Vatīniō celebre edēbātur. [2] Vatīnius inter foedissima eius aulae ostenta fuit, sūtrīnae tabernae alumnus, corpore dētortō, facētiīs scurrīlibus; prīmō in contumēliās adsūmptus, dehinc optimī cuiusque crīminātiōne eō usque valuit ut grātiā pecūniā vī nocendī etiam malōs praemineret.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: