15.20

[1]Exim Claudius Tīmarchus Crētēnsis reus agitur, cēterīs crīminibus ut solent praevalidī prōvinciālium et opibus nimiīs ad iniūriās minōrum ēlātī: ūna vōx eius usque ad contumēliam senātūs penetrāverat, quod dictitāsset in suā potestāte situm an prō cōnsulibus quī Crētam obtinuissent grātēs agerentur. [2] quam occāsiōnem Paetus Thrasea ad bonum pūblicum vertēns, postquam dē reō cēnsuerat prōvinciā Crētā dēpellendum, haec addidit: [3] ‘ūsū probātum est, patrēs cōnscrīptī, lēgēs ēgregiās, exempla honesta apud bonōs ex dēlictīs aliōrum gignī. sīc ōrātōrum licentia Cinciam rogātiōnem, candidātōrum ambitūs Iūliās legēs, magistrātuum avāritia Calpurnia scīta peperērunt; nam culpa quam poena tempore prior, ēmendārī quam peccāre posterius est. [4] ergō adversus novam prōvinciālium superbiam dignum fide cōnstantiāque Rōmānā capiāmus cōnsilium, quō tūtēlae sociōrum nihil dērogētur, nōbīs opīniō dēcēdat, quālis quisque habeātur, alibī quam in cīvium iūdiciō esse.

Horizontal Tabs

article Nav
Next: 

Suggested Citation

Mathew Owen and Ingo Gildenhard, Tacitus, Annals, 15.20–23, 33–45. Cambridge: Open Book Publishers, 2013. ISBN: 978-1-78374-003-1. DCC edition, 2016. http://dcc.dickinson.edu/tacitus-annals/15-20