15.33

[1] C. Laecaniō M. Liciniō cōnsulibus ācriōre in diēs cupīdine adigēbātur Nerō prōmiscās scaenās frequentandī: nam adhūc per domum aut hortōs cecinerat Iuvenālibus lūdīs, quōs ut parum celebrēs et tantae vōcī angustōs spernēbat. [2] nōn tamen Rōmae incipere ausus Neāpolim quasi Graecam urbem dēlēgit: inde initium fore ut trānsgressus in Achāiam īnsignēsque et antīquitus sacrās corōnās adeptus maiōre fāmā studia cīvium ēliceret. [3] ergō contractum oppidānōrum vulgus, et quōs ē proximīs colōniīs et mūnicipiīs eius reī fāma accīverat, quīque Caesarem per honōrem aut variōs ūsūs sectantur, etiam mīlitum manipulī, theātrum Neāpolītānōrum complent.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Mathew Owen and Ingo Gildenhard, Tacitus, Annals, 15.20–23, 33–45. Cambridge: Open Book Publishers, 2013. ISBN: 978-1-78374-003-1. DCC edition, 2016. http://dcc.dickinson.edu/tacitus-annals/15-33