15.41

[1] Domuum et īnsulārum et templōrum quae āmissa sunt numerum inīre haud prōmptum fuerit: sed vetustissimā religiōne, quod Servius Tullius Lūnae et magna āra fānumque quae praesentī Herculī Arcas Evander sacrāverat, aedēsque Statōris Iovis vōtā Rōmulō Numaeque rēgia et dēlūbrum Vestae cum Penātibus populī Rōmānī exusta; iam opēs tot victōriīs quaesītae et Graecārum artium decora, exim monumenta ingeniōrum antīqua et incorrupta, ut quamvīs in tantā resurgentis urbis pulchritūdine multa seniōrēs meminerint quae reparārī nequībant. [2] fuēre quī adnotārent XIIIĪ Kal. Sextīlēs prīncipium incendiī huius ortum, quō et Sēnōnēs captam urbem īnflammāverint. āliī eō usque cūrā prōgressī sunt ut totidem annōs mēnsēsque et diēs inter utraque incendia numerent.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Mathew Owen and Ingo Gildenhard, Tacitus, Annals, 15.20–23, 33–45. Cambridge: Open Book Publishers, 2013. ISBN: 978-1-78374-003-1. DCC edition, 2016. http://dcc.dickinson.edu/tacitus-annals/15-41