15.21

[1] Ōlim quidem nōn modo praetor aut cōnsul sed prīvātī etiam mittēbantur quī prōvinciās vīserent et quid dē cuiusque obsequiō vidērētur referrent; trepidābantque gentēs dē aestimātiōne singulōrum: at nunc colimus externōs et adūlāmur, et quō modo ad nūtum alicuius grātēs, ita prōmptius accūsātiō dēcernitur. [2] dēcernāturque et maneat prōvinciālibus potentiam suam tālī modō ostentandī: sed laus falsā et precibus expressa perinde cohibeātur quam malitia, quam crūdēlitās. [3] plūra saepe peccantur, dum dēmerēmur quam dum offendimus. quaedam immō virtūtēs odiō sunt, sevēritās obstināta, invictus adversum grātiam animus. [4] inde initia magistrātuum nostrōrum meliōrā fermē et fīnis inclīnat, dum in modum candidātōrum suffrāgia conquīrimus: quae sī arceantur, aequābilius atque cōnstantius prōvinciae regentur. nam ut metū repetundārum īnfrācta avāritia est, ita vetita grātiārum āctiōne ambitiō cohibēbitur.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Mathew Owen and Ingo Gildenhard, Tacitus, Annals, 15.20–23, 33–45. Cambridge: Open Book Publishers, 2013. ISBN: 978-1-78374-003-1. DCC edition, 2016. http://dcc.dickinson.edu/tacitus-annals/15-21