15.36

[1] Nec multō post omissa in praesēns Achāia (causae in incertō fuēre) urbem revīsit, prōvinciās Orientis, maximē Aegyptum, sēcrētīs imāginātiōnibus agitāns. dehinc ēdictō testificātus nōn longam suī absentiam et cūncta in rē pūblicā perinde immōta ac prōspera fore, super eā profectiōne adiit Capitōlium. [2] illīc venerātus deōs, cum Vestae quoque templum inīsset, repente cūnctōs per artūs tremēns, seu nūmine exterrente, seu facinorum recordātiōne numquam timōre vacuus, dēseruit inceptum, cūnctās sibi cūrās amōre patriae leviōrēs dictitāns. [3] vīdisse maestōs cīvium vultūs, audīre sēcrētās querimōniās, quod tantum itineris aditūrus esset, cuius nē modicōs quidem ēgressūs tolerārent, suētī adversum fortuita aspectū prīncipis refovērī. ergō ut in prīvātīs necessitūdinibus proxima pignora praevalērent, ita populum Rōmānum vim plūrimam habēre pārendumque retinentī. [4] haec atque tālia plēbī volentiā fuēre, voluptātum cupīdine et, quae praecipua cūra est, reī frūmentāriae angustiās, sī abesset, metuentī. senātus et prīmōrēs in incertō erant procul an cōram atrōcior habērētur: dehinc, quae nātūra magnīs timōribus, dēterius crēdēbant quod ēvēnerat.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: