15.37

[1] Ipse quō fidem adquīreret nihil usquam perinde laetum sibi, pūblicīs locīs struere convīvia tōtāque urbe quasi domō ūtī. et celeberrimae luxū fāmāque epulae fuēre quās ā Tigellīnō parātās ut exemplum referam, nē saepius eadem prōdigentia nārranda sit. [2] igitur in stāgnō Agrippae fabricātus est ratem cui superpositum convīvium nāvium aliārum tractū movērētur. nāvēs aurō et ebore distīnctae, remigēsque exolētī per aetātēs et scientiam libīdinum compōnēbantur. volucrēs et ferās dīversīs ē terrīs et animālia maris Ōceanō ābusque petīverat. [3] crepīdinibus stāgnī lupānāria adstābant inlūstribus fēminīs complēta et contrā scorta vīsēbantur nūdīs corporibus. iam gestus mōtusque obscēnī; et postquam tenebrae incēdēbant, quantum iuxtā nemoris et circumiecta tēcta cōnsonāre cantū et lūminibus clārescēre. [4] ipse per licita atque inlicitā foedātus nihil flāgitiī relīquerat quō corruptior ageret, nisi paucōs post diēs ūnī ex illō contāminātōrum grege (nōmen Pȳthagorae fuit) in modum sōlemnium coniugiōrum dēnūpsisset. inditum imperātōrī flammeum, missī auspicēs, dōs et geniālis torus et facēs nūptiālēs, cūncta dēnique spectāta quae etiam in fēminā nox operit.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Mathew Owen and Ingo Gildenhard, Tacitus, Annals, 15.20–23, 33–45. Cambridge: Open Book Publishers, 2013. ISBN: 978-1-78374-003-1. DCC edition, 2016. http://dcc.dickinson.edu/tacitus-annals/15-37