15.44

[1] Et haec quidem hūmānīs cōnsiliīs prōvidēbantur. mox petīta dīs piācula aditīque Sibyllae librī, ex quibus supplicātum Vulcānō et Cererī Proserpinaeque ac propitiāta Iūnō per mātrōnās, prīmum in Capitōliō, deinde apud proximum mare, unde haustā aquā templum et simulācrum deae perspersum est; et sellisternia ac pervigilia celebrāvēre fēminae quibus marītī erant. [2] sed nōn ope hūmānā, nōn largītiōnibus prīncipis aut deum plācāmentīs dēcēdēbat īnfāmia quīn iussum incendium crēderētur. ergō abolendō rūmōrī Nerō subdidit reōs et quaesītissimīs poenīs adfēcit quōs per flāgitia invīsōs vulgus Chrīstiānōs appellābat. [3] auctor nōminis eius Chrīstus Tiberiō imperitante per prōcūrātōrem Pontium Pīlātum suppliciō adfectus erat; repressaque in praesēns exitiābilis superstitiō rūrsum ērumpēbat, nōn modo per Iūdaeam, orīginem eius mālī, sed per urbem etiam quō cūncta undique atrocia aut pudenda cōnfluunt celebranturque. [4] igitur prīmum correptī quī fatēbantur, deinde indiciō eōrum multitūdō ingēns haud proinde in crīmine incendiī quam odiō hūmānī generis convictī sunt. et pereuntibus addita lūdibria, ut ferārum tergīs contēctī laniātū canum interīrent, aut crucibus adfīxī aut flammandī, atque ubi dēfēcisset diēs in ūsum nocturnī lūminis ūrerentur. [5] hortōs suōs eī spectāculō Nerō obtulerat et circēnse lūdicrum ēdēbat, habitū aurīgae permixtus plēbī vel curriculō īnsistēns. unde quamquam adversus sontēs et novissima exempla meritōs miserātiō oriēbātur, tamquam nōn ūtilitāte pūblicā sed in saevitiam ūnīus absūmerentur.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Mathew Owen and Ingo Gildenhard, Tacitus, Annals, 15.20–23, 33–45. Cambridge: Open Book Publishers, 2013. ISBN: 978-1-78374-003-1. DCC edition, 2016. http://dcc.dickinson.edu/tacitus-annals/15-44