15.43

[1] Cēterum urbis quae domuī supererant nōn, ut post Gallica incendia, nūllā distīnctiōne nec passim ērēcta, sed dīmēnsīs vīcōrum ōrdinibus et lātīs viārum spatiīs cohibitaque aedificiōrum altitūdine ac patefactīs āreīs additīsque porticibus quae frontem īnsulārum prōtegerent. [2] eās porticūs Nerō suā pecūniā extructūrum pūrgātāsque āreās dominīs trāditūrum pollicitus est. addidit praemia prō cuiusque ōrdine et reī familiāris cōpiīs fīnīvitque tempus intrā quod effectīs domibus aut īnsulīs apīscerentur. [3] rūderī accipiendō Ōstiēnsēs palūdēs dēstinābat utique nāvēs quae frūmentum Tiberī subvectāssent onustae rudere dēcurrerent; aedificiaque ipsa certa suī parte sine trabibus saxō Gabīnō Albānōve solidārentur, quod is lapis ignibus impervius est; [4] iam aqua prīvātōrum licentia intercepta quō largior et plūribus locīs in pūblicum flueret, cūstōdēs; et subsidia reprimendīs ignibus in prōpatulō quisque habēret; nec commūniōne parietum, sed propriīs quaeque mūrīs ambīrentur. [5] eā ex ūtilitāte acceptā decōrem quoque novae urbī attulere. erant tamen quī crēderent veterem illam fōrmam salūbritātī magis condūxisse, quoniam angustiae itinerum et altitūdō tēctōrum nōn perinde sōlis vapōre perrumperentur: at nunc patulam lātitūdinem et nūlla umbra dēfēnsam graviōre aestū ārdēscere.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Mathew Owen and Ingo Gildenhard, Tacitus, Annals, 15.20–23, 33–45. Cambridge: Open Book Publishers, 2013. ISBN: 978-1-78374-003-1. DCC edition, 2016. http://dcc.dickinson.edu/tacitus-annals/15-43