Vergil, Aeneid IV 584-629

Et iam prīma novō spargēbat lūmine terrās

Tīthōnī croceum linquēns Aurōra cubīle.585

Rēgīna ē speculīs ut prīmam albēscere lūcem

vīdit et aequātīs classem prōcēdere vēlīs,

lītoraque et vacuōs sēnsit sine rēmige portūs,

terque quaterque manū pectus percussa decōrum

flāventēsque abscissa comās 'Prō Iuppiter! Ībit590

hic,' ait 'et nostrīs inlūserit advena rēgnīs?

Nōn arma expedient tōtāque ex urbe sequentur,

dīripientque ratēs aliī nāvālibus? Īte,

ferte citī flammās, date tēla, impellite rēmōs!

Quid loquor? aut ubi sum? Quae mentem īnsānia mūtat?595

Īnfēlīx Dīdō, nunc tē facta impia tangunt?

Tum decuit, cum scēptra dabās. Ēn dextra fidēsque,

quem sēcum patriōs aiunt portāre Penātēs,

quem subiisse umerīs cōnfectum aetāte parentem!

Nōn potuī abreptum dīvellere corpus et undīs600

spargere? nōn sociōs, nōn ipsum absūmere ferrō

Ascanium patriīsque epulandum pōnere mēnsīs?

Vērum anceps pugnae fuerat fortūna. Fuisset:

quem metuī moritūra? Facēs in castra tulissem

implēssemque forōs flammīs nātumque patremque605

cum genere exstīnxem, mēmet super ipsa dedissem.

Sōl, quī terrārum flammīs opera omnia lūstrās,

tūque hārum interpres cūrārum et cōnscia Iūnō,

nocturnīsque Hecatē triviīs ululāta per urbēs

et Dīrae ultrīcēs et dī morientis Elissae,610

accipite haec, meritumque malīs advertite nūmen

et nostrās audīte precēs. Sī tangere portūs

īnfandum caput ac terrīs adnāre necesse est,

et sīc fāta Iovis poscunt, hic terminus haeret,

at bellō audācis populī vexātus et armīs,615

fīnibus extorris, complexū āvulsus Iǖlī

auxilium implōret videatque indigna suōrum

fūnera; nec, cum sē sub lēgēs pācis inīquae

trādiderit, rēgnō aut optātā lūce fruātur,

sed cadat ante diem mediāque inhumātus harēnā.620

Haec precor, hanc vōcem extrēmam cum sanguine fundō.

Tum vōs, ō Tyriī, stirpem et genus omne futūrum

exercēte odiīs, cinerīque haec mittite nostrō

mūnera. Nūllus amor populīs nec foedera suntō.

exoriāre aliquis nostrīs ex ossibus ultor625

quī face Dardaniōs ferrōque sequāre colōnōs,

nunc, ōlim, quōcumque dabunt sē tempore vīrēs.

lītora lītoribus contrāria, flūctibus undās

imprecor, arma armīs: pugnent ipsīque nepōtēsque.'

Horizontal Tabs

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-iv-584-629