Vergil, Aeneid IV 693-705

Tum Iūnō omnipotēns longum miserāta dolōrem

difficilēsque obitūs Īrim dēmīsit Olympō

quae luctantem animam nexōsque resolveret artūs.695

Nam quia nec fātō meritā nec morte perībat,

sed misera ante diem subitōque accēnsa furōre,

nōndum illī flāvum Prōserpina vertice crīnem

abstulerat Stygiōque caput damnāverat Orcō.

Ergō Īris croceīs per caelum rōscida pennīs700

mīlle trahēns variōs adversō sōle colōrēs

dēvolat et suprā caput astitit. 'Hunc ego Dītī

sacrum iussa ferō tēque istō corpore solvō':

Sīc ait et dextrā crīnem secat, omnis et ūnā

dīlāpsus calor atque in ventōs vīta recessit.705

Horizontal Tabs

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-iv-693-705