Vergil, Aeneid IV 659-692

Dīxit, et ōs impressa torō 'Moriēmur inultae,

sed moriāmur' ait. 'sīc, sīc iuvat īre sub umbrās.660

Hauriat hunc oculīs ignem crudēlis ab altō

Dardanus, et nostrae sēcum ferat ōmina mortis.'

Dīxerat, atque illam media inter tālia ferrō

conlāpsam aspiciunt comitēs, ēnsemque cruōre

spūmantem sparsāsque manūs. It clāmor ad alta665

ātria: concussam bacchātur Fāma per urbem.

Lāmentīs gemitūque et fēmineō ululātū

tēcta fremunt, resonat magnīs plangōribus aethēr,

nōn aliter quam sī immissīs ruat hostibus omnis

Karthāgō aut antīqua Tyros, flammaeque furentēs670

culmina perque hominum volvantur perque deōrum.

Audiit exanimis trepidōque exterrita cursū

unguibus ōra soror foedāns et pectora pugnīs

per mediōs ruit, ac morientem nōmine clāmat:

'Hoc illud, germāna, fuit? Mē fraude petēbās?675

Hoc rogus iste mihi, hoc ignēs āraeque parābant?

Quid prīmum dēserta querar? Comitemne sorōrem

sprēvistī moriēns? Eadem mē ad fāta vocāssēs,

Īdem ambās ferrō dolor atque eadem hōra tulisset.

Hīs etiam strūxī manibus patriōsque vocāvī680

vōce deōs, sīc tē ut positā, crudēlis, abessem?

Exstīnxtī tē mēque, soror, populumque patrēsque

Sīdoniōs urbemque tuam. Date, vulnera lymphīs

abluam et, extrēmus sī quis super hālitus errat,

ōre legam.' Sīc fāta gradūs ēvāserat altōs,685

sēmianimemque sinū germānam amplexa fovēbat

cum gemitū atque ātrōs siccābat veste cruōrēs.

Illa gravēs oculōs cōnāta attollere rūrsus

dēficit; īnfīxum strīdit sub pectore vulnus.

Ter sēsē attollēns cubitōque adnīxa levāvit,690

ter revolūta torō est oculīsque errantibus altō

quaesīvit caelō lūcem ingemuitque repertā.

Horizontal Tabs

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-iv-659-692