Vergil, Aeneid IV 296-330

At rēgīna dolōs (quis fallere possit amantem?)

praesēnsit, mōtūsque excēpit prīma futūrōs

omnia tūta timēns. eadem impia Fāma furentī

dētulit armārī classem cursumque parārī.

Saevit inops animī tōtamque incēnsa per urbem300

bacchātur, quālis commōtīs excita sacrīs

Thyias, ubi audītō stimulant trietērica Bacchō

orgia nocturnusque vocat clāmōre Cithaerōn.

Tandem hīs Aenēān compellat vōcibus ultrō:

'Dissimulāre etiam spērāstī, perfide, tantum305

posse nefās tacitusque meā dēcēdere terrā?

Nec tē noster amor nec tē data dextera quondam

nec moritūra tenet crūdēlī fūnere Dīdō?

Quīn etiam hībernō mōlīrī sīdere classem

et mediīs properās Aquilōnibus īre per altum,310

crūdēlis? Quid, Sī nōn arva aliēna domōsque

ignōtās peterēs, et Trōia antīqua manēret,

Trōia per undōsum peterētur classibus aequor?

Mēne fugis? Per ego hās lacrimās dextramque tuam tē

(quandō aliud mihi iam miserae nihil ipsa relīquī),315

per cōnūbia nostra, per inceptōs hymenaeōs,

sī bene quid dē tē meruī, fuit aut tibi quicquam

dulce meum, miserēre domūs lābentis et istam,

ōrō, sī quis adhūc precibus locus, exue mentem.

Tē propter Libycae gentēs Nomadumque tyrannī320

ōdēre, īnfēnsī Tyriī; tē propter eundem

exstīnctus pudor et, quā sōlā sīdera adībam,

fāma prior. Cui mē moribundam dēseris hospes

(hoc sōlum nōmen quoniam dē coniuge restat)?

Quid moror? An mea Pygmaliōn dum moenia frāter325

dēstruat aut captam dūcat Gaetūlus Iärbās?

Saltem sī qua mihī dē tē suscepta fuisset

ante fugam subolēs, sī quis mihi parvulus aulā

lūderet Aenēās, quī tē tamen ōre referret,

nōn equidem omnīnō capta ac dēserta vidērer.'330

Horizontal Tabs

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-iv-296-330