Vergil, Aeneid IV 571-583

Tum vērō Aenēās subitīs exterritus umbrīs

corripit ē somnō corpus sociōsque fatīgat

Praecipitīs: 'vigilāte, virī, et cōnsīdite trānstrīs;

solvite vēla citī. Deus aethere missus ab altō

festīnāre fugam tortōsque incīdere fūnīs575

ecce iterum instimulat. Sequimur tē, sāncte deōrum,

quisquis es, imperiōque iterum pārēmus ovantēs.

Adsīs ō placidusque iuvēs et sīdera caelō

dextra ferās.' Dīxit vāgīnāque ēripit ēnsem

fulmineum strictōque ferit retinācula ferrō.580

Īdem omnīs simul ārdor habet, rapiuntque ruuntque;

lītora dēseruēre, latet sub classibus aequor,

adnīxī torquent spūmās et caerula verrunt.

Horizontal Tabs

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-iv-571-583