Vergil, Aeneid IV 173-197

Extemplō Libyae magnās it Fāma per urbēs,

Fāma, malum quā nōn aliud vēlōcius ūllum:

mōbilitāte viget vīrēsque adquīrit eundō,175

parva metū prīmō, mox sēsē attollit in aurās

ingrediturque solō et caput inter nūbila condit.

Illam Terra parēns īrā inrītāta deōrum

extrēmam, ut perhibent, Coeō Enceladōque sorōrem

prōgenuit pedibus celerem et pernīcibus ālīs,180

mōnstrum horrendum, ingēns, cui quot sunt corpore plūmae,

tot vigilēs oculī subter (mīrābile dictū),

tot linguae, totidem ōra sonant, tot subrigit aurēs.

Nocte volat caelī mediō terraeque per umbram

strīdēns, nec dulcī dēclīnat lūmina somnō;185

lūce sedet custōs aut summī culmine tēctī

turribus aut altīs, et magnās territat urbēs,

tam fictī prāvīque tenāx quam nūntia vērī.

Haec tum multiplicī populōs sermōne replēbat

gaudēns, et pariter facta atque īnfecta canēbat:190

vēnisse Aenēān Trōiānō sanguine crētum,

cui sē pulchra virō dignētur iungere Dīdō;

nunc hiemem inter sē lūxū, quam longa, fovēre

rēgnōrum immemorēs turpīque cupīdine captōs.

Haec passim dea foeda virum diffundit in ōra.195

Prōtinus ad rēgem cursūs dētorquet Iarbān

incenditque animum dictīs atque aggerat īrās.

Horizontal Tabs

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-iv-173-197