Vergil, Aeneid IV 331-361

Dīxerat. Ille Iovis monitīs immōta tenēbat

lūmina et obnīxus cūram sub corde premēbat.

Tandem pauca refert: 'Ego tē, quae plūrima fandō

ēnumerāre valēs, numquam, rēgīna, negābō

prōmeritam, nec mē meminisse pigēbit Elissae335

dum memor ipse meī, dum spīritus hōs regit artūs.

Prō rē pauca loquar. Neque ego hanc abscondere fūrtō

spērāvī (nē finge) fugam, nec coniugis umquam

praetendī taedās aut haec in foedera vēnī.

Mē sī Fāta meīs paterentur dūcere vītam340

auspiciīs et sponte meā compōnere cūrās,

urbem Trōiānam prīmum dulcēsque meōrum

rēliquiās colerem, Priamī tēcta alta manērent,

et recidīva manū posuissem Pergama victīs.

Sed nunc Ītaliam magnam Grӯnēus Apollō,345

Ītaliam Lyciae iussēre capessere sortēs;

hic amor, haec patria est. Sī tē Karthāginis arcēs

Phoenissam Libycaeque aspectus dētinet urbis,

quae tandem Ausoniā Teucrōs cōnsīdere terrā

invidia est? Et nōs fās extera quaerere rēgna.350

Mē patris Anchīsae, quotiēns ūmentibus umbrīs

nox operit terrās, quotiēns astra ignea surgunt,

admonet in somnīs et turbida terret imāgō;

mē puer Ascanius capitisque iniūria cārī,

quem rēgnō Hesperiae fraudō et fātālibus arvīs.355

Nunc etiam interpres dīvum Iove missus ab ipsō

(testor utrumque caput) celerēs mandāta per aurās

dētulit: ipse deum manifestō in lūmine vīdī

intrantem mūrōs vōcemque hīs auribus hausī.

Dēsine mēque tuīs incendere tēque querēlīs;360

Ītaliam nōn sponte sequor.'

Horizontal Tabs

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-iv-331-361